Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
I Ch VulgClem 11:1  Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
I Ch VulgClem 11:2  Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
I Ch VulgClem 11:3  Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
I Ch VulgClem 11:4  Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
I Ch VulgClem 11:5  Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
I Ch VulgClem 11:6  dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
I Ch VulgClem 11:7  Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
I Ch VulgClem 11:8  Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
I Ch VulgClem 11:9  Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
I Ch VulgClem 11:10  Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
I Ch VulgClem 11:11  Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
I Ch VulgClem 11:12  Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
I Ch VulgClem 11:13  Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
I Ch VulgClem 11:14  Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Ch VulgClem 11:15  Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
I Ch VulgClem 11:16  Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
I Ch VulgClem 11:17  Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
I Ch VulgClem 11:18  Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
I Ch VulgClem 11:19  dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.
I Ch VulgClem 11:20  Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
I Ch VulgClem 11:21  et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Ch VulgClem 11:22  Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
I Ch VulgClem 11:23  Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
I Ch VulgClem 11:24  Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
I Ch VulgClem 11:25  inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
I Ch VulgClem 11:26  Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
I Ch VulgClem 11:28  Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
I Ch VulgClem 11:30  Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
I Ch VulgClem 11:31  Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
I Ch VulgClem 11:32  Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
I Ch VulgClem 11:33  Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
I Ch VulgClem 11:39  Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
I Ch VulgClem 11:42  Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
I Ch VulgClem 11:44  Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
I Ch VulgClem 11:45  Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
I Ch VulgClem 11:46  Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.