I CHRONICLES
Chapter 23
I Ch | VulgClem | 23:1 | Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. | |
I Ch | VulgClem | 23:3 | Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum. | |
I Ch | VulgClem | 23:4 | Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia. | |
I Ch | VulgClem | 23:5 | Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. | |
I Ch | VulgClem | 23:6 | Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. | |
I Ch | VulgClem | 23:9 | Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan. | |
I Ch | VulgClem | 23:10 | Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor. | |
I Ch | VulgClem | 23:11 | Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. | |
I Ch | VulgClem | 23:13 | Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. | |
I Ch | VulgClem | 23:17 | Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. | |
I Ch | VulgClem | 23:19 | Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. | |
I Ch | VulgClem | 23:22 | Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum. | |
I Ch | VulgClem | 23:24 | Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. | |
I Ch | VulgClem | 23:25 | Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. | |
I Ch | VulgClem | 23:26 | Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. | |
I Ch | VulgClem | 23:27 | Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. | |
I Ch | VulgClem | 23:28 | Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. | |
I Ch | VulgClem | 23:29 | Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. | |
I Ch | VulgClem | 23:30 | Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam, | |
I Ch | VulgClem | 23:31 | tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. | |