I CHRONICLES
Chapter 21
I Ch | VulgClem | 21:2 | Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam. | |
I Ch | VulgClem | 21:3 | Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ? | |
I Ch | VulgClem | 21:4 | Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem, | |
I Ch | VulgClem | 21:5 | deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. | |
I Ch | VulgClem | 21:6 | Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. | |
I Ch | VulgClem | 21:8 | Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. | |
I Ch | VulgClem | 21:10 | Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. | |
I Ch | VulgClem | 21:11 | Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris : | |
I Ch | VulgClem | 21:12 | aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. | |
I Ch | VulgClem | 21:13 | Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. | |
I Ch | VulgClem | 21:14 | Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. | |
I Ch | VulgClem | 21:15 | Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. | |
I Ch | VulgClem | 21:16 | Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. | |
I Ch | VulgClem | 21:17 | Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur. | |
I Ch | VulgClem | 21:18 | Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. | |
I Ch | VulgClem | 21:19 | Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. | |
I Ch | VulgClem | 21:20 | Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum. | |
I Ch | VulgClem | 21:21 | Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. | |
I Ch | VulgClem | 21:22 | Dixitque ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. | |
I Ch | VulgClem | 21:23 | Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens præbebo. | |
I Ch | VulgClem | 21:24 | Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. | |
I Ch | VulgClem | 21:26 | Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. | |
I Ch | VulgClem | 21:28 | Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. | |
I Ch | VulgClem | 21:29 | Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. | |