I CHRONICLES
Chapter 24
I Ch | VulgClem | 24:1 | Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. | |
I Ch | VulgClem | 24:2 | Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. | |
I Ch | VulgClem | 24:3 | Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. | |
I Ch | VulgClem | 24:4 | Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. | |
I Ch | VulgClem | 24:5 | Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. | |
I Ch | VulgClem | 24:6 | Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar. | |
I Ch | VulgClem | 24:19 | Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël. | |
I Ch | VulgClem | 24:20 | Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. | |
I Ch | VulgClem | 24:23 | filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. | |
I Ch | VulgClem | 24:30 | Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. | |