Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
I Ch VulgClem 9:1  Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
I Ch VulgClem 9:2  Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
I Ch VulgClem 9:3  Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
I Ch VulgClem 9:4  Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
I Ch VulgClem 9:5  Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
I Ch VulgClem 9:6  De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
I Ch VulgClem 9:7  Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
I Ch VulgClem 9:8  et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
I Ch VulgClem 9:9  et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
I Ch VulgClem 9:10  De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
I Ch VulgClem 9:11  Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
I Ch VulgClem 9:12  Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
I Ch VulgClem 9:13  Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
I Ch VulgClem 9:14  De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
I Ch VulgClem 9:15  Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
I Ch VulgClem 9:16  et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
I Ch VulgClem 9:17  Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
I Ch VulgClem 9:18  usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
I Ch VulgClem 9:19  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Ch VulgClem 9:20  Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
I Ch VulgClem 9:21  Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
I Ch VulgClem 9:22  Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
I Ch VulgClem 9:23  tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
I Ch VulgClem 9:24  Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
I Ch VulgClem 9:25  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
I Ch VulgClem 9:26  His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
I Ch VulgClem 9:27  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
I Ch VulgClem 9:28  De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
I Ch VulgClem 9:29  De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
I Ch VulgClem 9:30  Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
I Ch VulgClem 9:31  Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.
I Ch VulgClem 9:32  Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
I Ch VulgClem 9:33  Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
I Ch VulgClem 9:34  Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
I Ch VulgClem 9:35  In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
I Ch VulgClem 9:36  Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
I Ch VulgClem 9:37  Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
I Ch VulgClem 9:38  Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
I Ch VulgClem 9:39  Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgClem 9:40  Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgClem 9:41  Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgClem 9:42  Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
I Ch VulgClem 9:43  Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
I Ch VulgClem 9:44  Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.