I SAMUEL
Chapter 3
I Sa | VulgCont | 3:1 | Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta. | |
I Sa | VulgCont | 3:2 | Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre: | |
I Sa | VulgCont | 3:3 | lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. | |
I Sa | VulgCont | 3:5 | Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. | |
I Sa | VulgCont | 3:6 | Et adiecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque, Samuel abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego: quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te fili mi: revertere et dormi. | |
I Sa | VulgCont | 3:8 | Et adiecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, | |
I Sa | VulgCont | 3:9 | et ait: Ecce ego: quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. | |
I Sa | VulgCont | 3:10 | Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere Domine, quia audit servus tuus. | |
I Sa | VulgCont | 3:11 | Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures eius. | |
I Sa | VulgCont | 3:12 | In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum eius: incipiam, et complebo. | |
I Sa | VulgCont | 3:13 | Prædixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in æternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. | |
I Sa | VulgCont | 3:14 | Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in æternum. | |
I Sa | VulgCont | 3:15 | Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. | |
I Sa | VulgCont | 3:16 | Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens, ait: Præsto sum. | |
I Sa | VulgCont | 3:17 | Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? Oro te ne celaveris me. Hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quæ dicta sunt tibi. | |
I Sa | VulgCont | 3:18 | Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. | |
I Sa | VulgCont | 3:19 | Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. | |
I Sa | VulgCont | 3:20 | Et cognovit universus Israel a Dan, usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. | |