Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
II C VulgSist 11:1  Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum.
II C VulgSist 11:2  Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
II C VulgSist 11:3  Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
II C VulgSist 11:4  Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
II C VulgSist 11:5  Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et aedificavit civitates muratas in Iuda.
II C VulgSist 11:10  Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas.
II C VulgSist 11:11  Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
II C VulgSist 11:12  Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam, et Beniamin.
II C VulgSist 11:13  Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
II C VulgSist 11:14  relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam, et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
II C VulgSist 11:15  Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.
II C VulgSist 11:16  Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israel, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
II C VulgSist 11:17  Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
II C VulgSist 11:18  Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Ierimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
II C VulgSist 11:19  quae peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom.
II C VulgSist 11:20  Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
II C VulgSist 11:21  Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
II C VulgSist 11:22  Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
II C VulgSist 11:23  quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.