Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 4
II C Vulgate 4:1  ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
II C Vulgate 4:2  sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
II C Vulgate 4:3  quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
II C Vulgate 4:4  in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
II C Vulgate 4:5  non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
II C Vulgate 4:6  quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
II C Vulgate 4:7  habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
II C Vulgate 4:8  in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
II C Vulgate 4:9  persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
II C Vulgate 4:10  semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
II C Vulgate 4:11  semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
II C Vulgate 4:13  habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
II C Vulgate 4:14  scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
II C Vulgate 4:15  omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
II C Vulgate 4:16  propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
II C Vulgate 4:17  id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
II C Vulgate 4:18  non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt