II CORINTHIANS
Chapter 5
II C | Vulgate | 5:1 | scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis | |
II C | Vulgate | 5:2 | nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes | |
II C | Vulgate | 5:4 | nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita | |
II C | Vulgate | 5:6 | audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino | |
II C | Vulgate | 5:8 | audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum | |
II C | Vulgate | 5:10 | omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum | |
II C | Vulgate | 5:11 | scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse | |
II C | Vulgate | 5:12 | non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde | |
II C | Vulgate | 5:14 | caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt | |
II C | Vulgate | 5:15 | et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit | |
II C | Vulgate | 5:16 | itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus | |
II C | Vulgate | 5:18 | omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis | |
II C | Vulgate | 5:19 | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis | |
II C | Vulgate | 5:20 | pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo | |