II KINGS
Chapter 10
II K | VulgHetz | 10:1 | Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Iehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad maiores natu, et ad nutritios Achab, dicens: | |
II K | VulgHetz | 10:2 | Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, | |
II K | VulgHetz | 10:3 | eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. | |
II K | VulgHetz | 10:4 | Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quo modo nos valebimus resistere? | |
II K | VulgHetz | 10:5 | Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et maiores natu, et nutritii, ad Iehu, dicentes: Servi tui sumus, quæcumque iusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac. | |
II K | VulgHetz | 10:6 | Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri apud optimates civitates nutriebantur. | |
II K | VulgHetz | 10:7 | Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Iezrahel. | |
II K | VulgHetz | 10:8 | Venit autem nuncius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos iuxta introitum portæ usque mane. | |
II K | VulgHetz | 10:9 | Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Iusti estis: si ego coniuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos? | |
II K | VulgHetz | 10:10 | Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. | |
II K | VulgHetz | 10:11 | Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. | |
II K | VulgHetz | 10:13 | invenit fratres Ochoziæ regis Iuda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ. | |
II K | VulgHetz | 10:14 | Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos in cisterna iuxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. | |
II K | VulgHetz | 10:15 | Cumque abiisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Ionadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: | |
II K | VulgHetz | 10:16 | dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo | |
II K | VulgHetz | 10:17 | duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. | |
II K | VulgHetz | 10:18 | Congregavit ergo Iehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. | |
II K | VulgHetz | 10:19 | Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos eius, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. | |
II K | VulgHetz | 10:21 | et misit in univeros terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. | |
II K | VulgHetz | 10:22 | Dixitque his, qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. | |
II K | VulgHetz | 10:23 | Ingressusque Iehu, et Ionadab filius Rechab templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. | |
II K | VulgHetz | 10:24 | Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Iehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius. | |
II K | VulgHetz | 10:25 | Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Iehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et proiecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal, | |
II K | VulgHetz | 10:27 | et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. | |
II K | VulgHetz | 10:29 | verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan. | |
II K | VulgHetz | 10:30 | Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. | |
II K | VulgHetz | 10:31 | Porro Iehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. | |
II K | VulgHetz | 10:32 | In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israel: percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, | |
II K | VulgHetz | 10:33 | a Iordane contra Orientalem plagam, omnem Terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quæ est super Torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. | |
II K | VulgHetz | 10:34 | Reliqua autem verborum Iehu, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? | |
II K | VulgHetz | 10:35 | Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. | |