Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next
Chapter 25
II K VulgCont 25:1  Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem, et circumdederunt eam: et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
II K VulgCont 25:2  Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,
II K VulgCont 25:3  nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ.
II K VulgCont 25:4  Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ, quæ est inter duplicem murum ad hortum regis: porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem: fugit itaque Sedecias per viam, quæ ducit ad campestria solitudinis.
II K VulgCont 25:5  Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Iericho: et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
II K VulgCont 25:6  Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo iudicium.
II K VulgCont 25:7  Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
II K VulgCont 25:8  Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Ierusalem.
II K VulgCont 25:9  Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Ierusalem, omnemque domum combussit igni.
II K VulgCont 25:10  Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
II K VulgCont 25:11  Reliquam autem populi partem, quæ remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
II K VulgCont 25:12  Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
II K VulgCont 25:13  Columnas autem æreas, quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.
II K VulgCont 25:14  Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.
II K VulgCont 25:15  Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea: et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,
II K VulgCont 25:16  id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.
II K VulgCont 25:17  Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.
II K VulgCont 25:18  Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres ianitores.
II K VulgCont 25:19  Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
II K VulgCont 25:20  Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
II K VulgCont 25:21  Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
II K VulgCont 25:22  Populo autem, qui relictus erat in Terra Iuda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
II K VulgCont 25:23  Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam: venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Iohanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
II K VulgCont 25:24  Iuravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
II K VulgCont 25:25  Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ, filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Iudæos et Chaldæos, qui erant cum eo in Maspha.
II K VulgCont 25:26  Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.
II K VulgCont 25:27  Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iuda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno, quo regnare cœperat, caput Ioachin regis Iuda de carcere.
II K VulgCont 25:28  Et locutus est ei benigne: et posuit thronum eius super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
II K VulgCont 25:29  Et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitæ suæ.
II K VulgCont 25:30  Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.