ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 6
Isai | VulgCont | 6:1 | In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea, quæ sub ipso erant, replebant templum: | |
Isai | VulgCont | 6:2 | Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant. | |
Isai | VulgCont | 6:3 | Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. | |
Isai | VulgCont | 6:4 | Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. | |
Isai | VulgCont | 6:5 | Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis. | |
Isai | VulgCont | 6:6 | Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari. | |
Isai | VulgCont | 6:7 | Et tetigit os meum, et dixit: Ecce, tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. | |
Isai | VulgCont | 6:8 | Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. | |
Isai | VulgCont | 6:9 | Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere. | |
Isai | VulgCont | 6:10 | Excæca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. | |
Isai | VulgCont | 6:11 | Et dixi: Usquequo Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. | |
Isai | VulgCont | 6:12 | Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. | |