Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 63
Isai VulgSist 63:1  Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Isai VulgSist 63:2  Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
Isai VulgSist 63:3  Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Isai VulgSist 63:4  Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit.
Isai VulgSist 63:5  Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
Isai VulgSist 63:6  Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
Isai VulgSist 63:7  Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Isai VulgSist 63:8  Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator.
Isai VulgSist 63:9  In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
Isai VulgSist 63:10  Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
Isai VulgSist 63:11  Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio eius spiritum sancti sui?
Isai VulgSist 63:12  Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum:
Isai VulgSist 63:13  Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem:
Isai VulgSist 63:14  Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae.
Isai VulgSist 63:15  Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? super me continuerunt se.
Isai VulgSist 63:16  Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
Isai VulgSist 63:17  Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae.
Isai VulgSist 63:18  Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Isai VulgSist 63:19  Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.