Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Isai VulgHetz 9:1  Primo tempore alleviata est Terra Zabulon, et Terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilææ Gentium.
Isai VulgHetz 9:2  Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Isai VulgHetz 9:3  Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
Isai VulgHetz 9:4  Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian.
Isai VulgHetz 9:5  Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
Isai VulgHetz 9:6  PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri sæculi, princeps pacis.
Isai VulgHetz 9:7  Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isai VulgHetz 9:8  Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Isai VulgHetz 9:9  Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
Isai VulgHetz 9:10  Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isai VulgHetz 9:11  Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet:
Isai VulgHetz 9:12  Syriam ab oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta:
Isai VulgHetz 9:13  et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Isai VulgHetz 9:14  Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem die una.
Isai VulgHetz 9:15  Longævus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isai VulgHetz 9:16  Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, præcipitati.
Isai VulgHetz 9:17  propter hoc super adolescentulis eius non lætabitur Dominus: et pupillorum eius, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Isai VulgHetz 9:18  Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Isai VulgHetz 9:19  In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet.
Isai VulgHetz 9:20  Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam.
Isai VulgHetz 9:21  In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.