JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 30
Jere | VulgCont | 30:2 | Hæc dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro. | |
Jere | VulgCont | 30:3 | Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus: et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda, ait Dominus: et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam. | |
Jere | VulgCont | 30:6 | Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? | |
Jere | VulgCont | 30:7 | Væ, quia magna dies illa, nec est similis eius: tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. | |
Jere | VulgCont | 30:8 | Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram iugum eius de collo tuo, et vincula eius dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: | |
Jere | VulgCont | 30:10 | Tu ergo ne timeas serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: | |
Jere | VulgCont | 30:11 | quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius. | |
Jere | VulgCont | 30:13 | Non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. | |
Jere | VulgCont | 30:14 | Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. | |
Jere | VulgCont | 30:15 | Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua feci hæc tibi. | |
Jere | VulgCont | 30:16 | Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. | |
Jere | VulgCont | 30:17 | Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam vocaverunt te Sion: Hæc est, quæ non habebat. | |
Jere | VulgCont | 30:18 | Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur. | |
Jere | VulgCont | 30:19 | Et egredietur de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur. | |
Jere | VulgCont | 30:20 | Et erunt filii eius sicut a principio, et cœtus eius coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. | |
Jere | VulgCont | 30:21 | Et erit dux eius ex eo: et princeps de medio eius producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus? | |
Jere | VulgCont | 30:23 | Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet. | |