Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDGES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Judg VulgSist 10:1  Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
Judg VulgSist 10:2  et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
Judg VulgSist 10:3  Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos,
Judg VulgSist 10:4  habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine eius sunt appellatae Avoth Iair, id est, oppida Iair, usque in praesentem diem in Terra Galaad.
Judg VulgSist 10:5  Mortuusque est Iair; ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon.
Judg VulgSist 10:6  Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Judg VulgSist 10:7  Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Judg VulgSist 10:8  Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrhaei, quae est in Galaad:
Judg VulgSist 10:9  in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.
Judg VulgSist 10:10  Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Judg VulgSist 10:11  Quibus locutus est Dominus: Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
Judg VulgSist 10:12  Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
Judg VulgSist 10:13  Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:
Judg VulgSist 10:14  ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae.
Judg VulgSist 10:15  Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
Judg VulgSist 10:16  Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
Judg VulgSist 10:17  Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt.
Judg VulgSist 10:18  Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.