JUDITH
Chapter 10
Judi | VulgHetz | 10:1 | Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco, in quo iacuerat prostrata ad Dominum. | |
Judi | VulgHetz | 10:2 | Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, | |
Judi | VulgHetz | 10:3 | et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis iucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. | |
Judi | VulgHetz | 10:4 | Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. | |
Judi | VulgHetz | 10:5 | Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. | |
Judi | VulgHetz | 10:6 | Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. | |
Judi | VulgHetz | 10:8 | Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Ierusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum. | |
Judi | VulgHetz | 10:11 | Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? | |
Judi | VulgHetz | 10:12 | Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi, quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. | |
Judi | VulgHetz | 10:13 | Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu eius. | |
Judi | VulgHetz | 10:14 | Et cum audissent viri illi verba eius, considerabant faciem eius, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem eius mirabantur nimis. | |
Judi | VulgHetz | 10:15 | Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. | |
Judi | VulgHetz | 10:16 | Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annunciantes eam. | |
Judi | VulgHetz | 10:18 | Dixeruntque ad eum satellites eius: Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus? | |
Judi | VulgHetz | 10:19 | Videns itaque Iudith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum: | |