Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Judi VulgHetz 12:1  Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Judi VulgHetz 12:2  Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
Judi VulgHetz 12:3  Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?
Judi VulgHetz 12:4  Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc, quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod præceperat.
Judi VulgHetz 12:5  Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
Judi VulgHetz 12:6  Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum:
Judi VulgHetz 12:7  et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
Judi VulgHetz 12:8  Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui.
Judi VulgHetz 12:9  Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
Judi VulgHetz 12:10  Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
Judi VulgHetz 12:11  Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
Judi VulgHetz 12:12  Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate.
Judi VulgHetz 12:13  Cui Iudith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
Judi VulgHetz 12:14  Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
Judi VulgHetz 12:15  Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius.
Judi VulgHetz 12:16  Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius.
Judi VulgHetz 12:17  Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
Judi VulgHetz 12:18  Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
Judi VulgHetz 12:19  Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quæ paraverat illi ancilla eius.
Judi VulgHetz 12:20  Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.