Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JUDITH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Judi VulgHetz 6:1  Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:
Judi VulgHetz 6:2  Quoniam prophetasti nobis dicens, quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor:
Judi VulgHetz 6:3  cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet:
Judi VulgHetz 6:4  et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
Judi VulgHetz 6:5  Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse.
Judi VulgHetz 6:6  Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subiaceas.
Judi VulgHetz 6:7  Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel.
Judi VulgHetz 6:8  Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
Judi VulgHetz 6:9  Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
Judi VulgHetz 6:10  Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: Quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
Judi VulgHetz 6:11  In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.
Judi VulgHetz 6:12  In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
Judi VulgHetz 6:13  et quemadmodum ipse Holofernes iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est.
Judi VulgHetz 6:14  Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,
Judi VulgHetz 6:15  dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
Judi VulgHetz 6:16  Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
Judi VulgHetz 6:17  dicentes: Deus patrum nostrorum, cuius tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.
Judi VulgHetz 6:18  Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
Judi VulgHetz 6:19  Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
Judi VulgHetz 6:20  Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt.
Judi VulgHetz 6:21  Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israel.