REVELATION OF JOHN
Chapter 2
Reve | VulgClem | 2:1 | Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum : | |
Reve | VulgClem | 2:2 | Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces : | |
Reve | VulgClem | 2:5 | Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. | |
Reve | VulgClem | 2:7 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. | |
Reve | VulgClem | 2:8 | Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit : | |
Reve | VulgClem | 2:9 | Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. | |
Reve | VulgClem | 2:10 | Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. | |
Reve | VulgClem | 2:11 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. | |
Reve | VulgClem | 2:12 | Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam : | |
Reve | VulgClem | 2:13 | Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. | |
Reve | VulgClem | 2:14 | Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari : | |
Reve | VulgClem | 2:16 | Similiter pœnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. | |
Reve | VulgClem | 2:17 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. | |
Reve | VulgClem | 2:18 | Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco : | |
Reve | VulgClem | 2:19 | Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. | |
Reve | VulgClem | 2:20 | Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. | |
Reve | VulgClem | 2:21 | Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non vult pœnitere a fornicatione sua. | |
Reve | VulgClem | 2:22 | Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. | |
Reve | VulgClem | 2:23 | Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, | |
Reve | VulgClem | 2:24 | et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus : | |
Reve | VulgClem | 2:26 | Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, | |