ROMANS
Chapter 12
Roma | VulgSist | 12:1 | Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. | |
Roma | VulgSist | 12:2 | Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. | |
Roma | VulgSist | 12:3 | Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. | |
Roma | VulgSist | 12:4 | Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: | |
Roma | VulgSist | 12:6 | Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, | |
Roma | VulgSist | 12:8 | qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. | |
Roma | VulgSist | 12:16 | Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: | |
Roma | VulgSist | 12:17 | Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. | |
Roma | VulgSist | 12:19 | Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: Mihi vindictam: et ego retribuam, dicit Dominus. | |
Roma | VulgSist | 12:20 | Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. | |