ROMANS
Chapter 6
Roma | VulgHetz | 6:3 | An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? | |
Roma | VulgHetz | 6:4 | Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. | |
Roma | VulgHetz | 6:5 | Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus. | |
Roma | VulgHetz | 6:6 | Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. | |
Roma | VulgHetz | 6:9 | scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. | |
Roma | VulgHetz | 6:11 | Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro. | |
Roma | VulgHetz | 6:12 | Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius. | |
Roma | VulgHetz | 6:13 | Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiæ Deo. | |
Roma | VulgHetz | 6:16 | Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam? | |
Roma | VulgHetz | 6:17 | Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. | |
Roma | VulgHetz | 6:19 | Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiæ in santificationem. | |
Roma | VulgHetz | 6:21 | Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. | |
Roma | VulgHetz | 6:22 | Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam. | |