ROMANS
Chapter 14
Roma | VulgHetz | 14:3 | Is, qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit. | |
Roma | VulgHetz | 14:4 | Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. | |
Roma | VulgHetz | 14:5 | Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. | |
Roma | VulgHetz | 14:6 | Qui sapit diem, Domino sapit: Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. | |
Roma | VulgHetz | 14:8 | Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. | |
Roma | VulgHetz | 14:9 | In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. | |
Roma | VulgHetz | 14:10 | Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. | |
Roma | VulgHetz | 14:11 | scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. | |
Roma | VulgHetz | 14:13 | Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. | |
Roma | VulgHetz | 14:14 | Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. | |
Roma | VulgHetz | 14:15 | Si enim propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. | |
Roma | VulgHetz | 14:17 | Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto: | |
Roma | VulgHetz | 14:19 | Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. | |
Roma | VulgHetz | 14:20 | Noli propter escam destruere opus Dei. omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. | |
Roma | VulgHetz | 14:21 | Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. | |
Roma | VulgHetz | 14:22 | Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat. | |