Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Roma VulgHetz 10:1  Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Roma VulgHetz 10:2  Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Roma VulgHetz 10:3  Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti.
Roma VulgHetz 10:4  Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
Roma VulgHetz 10:5  Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Roma VulgHetz 10:6  Quæ autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
Roma VulgHetz 10:7  aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Roma VulgHetz 10:8  Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
Roma VulgHetz 10:9  Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Roma VulgHetz 10:10  Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Roma VulgHetz 10:11  Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Roma VulgHetz 10:12  Non enim est distinctio Iudæi, et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
Roma VulgHetz 10:13  Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Roma VulgHetz 10:14  Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante?
Roma VulgHetz 10:15  Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
Roma VulgHetz 10:16  Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
Roma VulgHetz 10:17  Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Roma VulgHetz 10:18  Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Roma VulgHetz 10:19  Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Roma VulgHetz 10:20  Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
Roma VulgHetz 10:21  Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.