Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Roma VulgHetz 2:1  Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.
Roma VulgHetz 2:2  Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Roma VulgHetz 2:3  Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Roma VulgHetz 2:4  An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
Roma VulgHetz 2:5  Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,
Roma VulgHetz 2:7  iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
Roma VulgHetz 2:8  iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
Roma VulgHetz 2:9  Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:
Roma VulgHetz 2:10  gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:
Roma VulgHetz 2:12  Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Roma VulgHetz 2:13  Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Roma VulgHetz 2:14  Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Roma VulgHetz 2:15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Roma VulgHetz 2:16  in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
Roma VulgHetz 2:17  Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Roma VulgHetz 2:18  et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
Roma VulgHetz 2:19  confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
Roma VulgHetz 2:20  eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
Roma VulgHetz 2:21  Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
Roma VulgHetz 2:22  qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
Roma VulgHetz 2:23  qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Roma VulgHetz 2:24  (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
Roma VulgHetz 2:25  Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Roma VulgHetz 2:26  Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Roma VulgHetz 2:27  et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?
Roma VulgHetz 2:28  Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
Roma VulgHetz 2:29  sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.