Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Roma VulgHetz 7:1  An ignoratis fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
Roma VulgHetz 7:2  Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri.
Roma VulgHetz 7:3  Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri: ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Roma VulgHetz 7:4  Itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Roma VulgHetz 7:5  Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Roma VulgHetz 7:6  nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
Roma VulgHetz 7:7  Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Roma VulgHetz 7:8  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Roma VulgHetz 7:9  Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Roma VulgHetz 7:10  Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Roma VulgHetz 7:11  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Roma VulgHetz 7:12  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum.
Roma VulgHetz 7:13  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Roma VulgHetz 7:14  Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum venundatus sub peccato.
Roma VulgHetz 7:15  Quod enim operor, non intelligo. non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgHetz 7:16  Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
Roma VulgHetz 7:17  Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Roma VulgHetz 7:18  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adiacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
Roma VulgHetz 7:19  Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
Roma VulgHetz 7:20  Si autem quod nolo, illud facio: iam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Roma VulgHetz 7:21  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet:
Roma VulgHetz 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
Roma VulgHetz 7:23  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Roma VulgHetz 7:24  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Roma VulgHetz 7:25  Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.