Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 11
Tobi VulgCont 11:1  Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
Tobi VulgCont 11:2  Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Tobi VulgCont 11:3  Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum coniuge tua, et cum animalibus.
Tobi VulgCont 11:4  Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
Tobi VulgCont 11:5  Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
Tobi VulgCont 11:6  Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus.
Tobi VulgCont 11:7  Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
Tobi VulgCont 11:8  Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
Tobi VulgCont 11:9  Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.
Tobi VulgCont 11:10  Et consurgens cæcus pater eius, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo.
Tobi VulgCont 11:11  Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.
Tobi VulgCont 11:12  Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
Tobi VulgCont 11:13  Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.
Tobi VulgCont 11:14  Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi.
Tobi VulgCont 11:15  Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis eius, statimque visum recepit.
Tobi VulgCont 11:16  Et glorificabant Deum, ipse videlicet, et uxor eius, et omnes qui sciebant eum.
Tobi VulgCont 11:17  Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum.
Tobi VulgCont 11:18  Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo:
Tobi VulgCont 11:19  et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat.
Tobi VulgCont 11:20  Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus.
Tobi VulgCont 11:21  Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.