Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Wisd VulgCont 1:1  Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:
Wisd VulgCont 1:2  quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:
Wisd VulgCont 1:3  perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.
Wisd VulgCont 1:4  Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Wisd VulgCont 1:5  Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Wisd VulgCont 1:6  Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ eius auditor.
Wisd VulgCont 1:7  Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Wisd VulgCont 1:8  Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium.
Wisd VulgCont 1:9  In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Wisd VulgCont 1:10  Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Wisd VulgCont 1:11  Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam.
Wisd VulgCont 1:12  Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Wisd VulgCont 1:13  Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
Wisd VulgCont 1:14  Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Wisd VulgCont 1:16  Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.