WISDOM
Chapter 11
Wisd | VulgCont | 11:2 | Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas. | |
Wisd | VulgCont | 11:4 | Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. | |
Wisd | VulgCont | 11:5 | Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lætati sunt; | |
Wisd | VulgCont | 11:8 | Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, | |
Wisd | VulgCont | 11:9 | ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. | |
Wisd | VulgCont | 11:10 | Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. | |
Wisd | VulgCont | 11:11 | Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. | |
Wisd | VulgCont | 11:14 | Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. | |
Wisd | VulgCont | 11:15 | Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis sitientes. | |
Wisd | VulgCont | 11:16 | Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam: | |
Wisd | VulgCont | 11:18 | Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, | |
Wisd | VulgCont | 11:19 | aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes: | |
Wisd | VulgCont | 11:20 | quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. | |
Wisd | VulgCont | 11:21 | Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. | |
Wisd | VulgCont | 11:22 | Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? | |
Wisd | VulgCont | 11:23 | Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram. | |
Wisd | VulgCont | 11:24 | Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam. | |
Wisd | VulgCont | 11:25 | Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. | |
Wisd | VulgCont | 11:26 | Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? | |