WISDOM
Chapter 17
Wisd | VulgCont | 17:1 | Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. | |
Wisd | VulgCont | 17:2 | Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ: vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ iacuerunt. | |
Wisd | VulgCont | 17:3 | Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. | |
Wisd | VulgCont | 17:4 | Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. | |
Wisd | VulgCont | 17:5 | Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. | |
Wisd | VulgCont | 17:6 | Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius quæ non videbatur, faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur: | |
Wisd | VulgCont | 17:7 | et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia. | |
Wisd | VulgCont | 17:8 | Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. | |
Wisd | VulgCont | 17:9 | Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. | |
Wisd | VulgCont | 17:10 | Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. | |
Wisd | VulgCont | 17:12 | Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat in scientiam eius causæ, de qua tormentum præstat. | |
Wisd | VulgCont | 17:13 | Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, | |
Wisd | VulgCont | 17:14 | aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. | |
Wisd | VulgCont | 17:15 | Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. | |
Wisd | VulgCont | 17:16 | Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem. | |
Wisd | VulgCont | 17:17 | Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, | |
Wisd | VulgCont | 17:18 | aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos præ timore. | |
Wisd | VulgCont | 17:19 | Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. | |