Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
WISDOM
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Wisd VulgCont 18:1  Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te:
Wisd VulgCont 18:2  et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
Wisd VulgCont 18:3  Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
Wisd VulgCont 18:4  Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
Wisd VulgCont 18:5  Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
Wisd VulgCont 18:6  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animæquiores essent.
Wisd VulgCont 18:7  Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Wisd VulgCont 18:8  Sicut enim læsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.
Wisd VulgCont 18:9  Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patrum iam decantantes laudes.
Wisd VulgCont 18:10  Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Wisd VulgCont 18:11  Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
Wisd VulgCont 18:12  Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est.
Wisd VulgCont 18:13  De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Wisd VulgCont 18:14  Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Wisd VulgCont 18:15  omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
Wisd VulgCont 18:16  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Wisd VulgCont 18:17  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
Wisd VulgCont 18:18  Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.
Wisd VulgCont 18:19  Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent.
Wisd VulgCont 18:20  Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
Wisd VulgCont 18:21  Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
Wisd VulgCont 18:22  Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
Wisd VulgCont 18:23  Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat viam.
Wisd VulgCont 18:24  In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
Wisd VulgCont 18:25  His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit. Erat enim sola tentatio iræ sufficiens.