WISDOM
Chapter 8
Wisd | VulgCont | 8:2 | Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. | |
Wisd | VulgCont | 8:3 | Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam. | |
Wisd | VulgCont | 8:5 | Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? | |
Wisd | VulgCont | 8:7 | Et si iustitiam quis diligit: labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | |
Wisd | VulgCont | 8:8 | Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. | |
Wisd | VulgCont | 8:9 | Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. | |
Wisd | VulgCont | 8:11 | et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: | |
Wisd | VulgCont | 8:12 | tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | |
Wisd | VulgCont | 8:13 | Præterea habebo per hanc immortalitatem: et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. | |
Wisd | VulgCont | 8:15 | Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis. | |
Wisd | VulgCont | 8:16 | Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. | |
Wisd | VulgCont | 8:17 | Hæc cogitans apud me, et commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, | |
Wisd | VulgCont | 8:18 | et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. | |