WISDOM
Chapter 7
Wisd | VulgCont | 7:1 | Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, | |
Wisd | VulgCont | 7:2 | decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. | |
Wisd | VulgCont | 7:3 | Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. | |
Wisd | VulgCont | 7:7 | Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: | |
Wisd | VulgCont | 7:8 | et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. | |
Wisd | VulgCont | 7:9 | Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. | |
Wisd | VulgCont | 7:10 | Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius. | |
Wisd | VulgCont | 7:11 | Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, | |
Wisd | VulgCont | 7:12 | et lætatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. | |
Wisd | VulgCont | 7:13 | Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. | |
Wisd | VulgCont | 7:14 | Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. | |
Wisd | VulgCont | 7:15 | Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum, quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator: | |
Wisd | VulgCont | 7:16 | in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina. | |
Wisd | VulgCont | 7:17 | Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, | |
Wisd | VulgCont | 7:18 | initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, | |
Wisd | VulgCont | 7:20 | naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, | |
Wisd | VulgCont | 7:21 | et quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. | |
Wisd | VulgCont | 7:22 | Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans, bonum, acutus, quem nihil vetat benefaciens, | |
Wisd | VulgCont | 7:23 | humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis. | |
Wisd | VulgCont | 7:24 | Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. | |
Wisd | VulgCont | 7:25 | Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit. | |
Wisd | VulgCont | 7:26 | Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius. | |
Wisd | VulgCont | 7:27 | Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. | |
Wisd | VulgCont | 7:29 | Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. | |