WISDOM
Chapter 14
Wisd | VulgCont | 14:1 | Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. | |
Wisd | VulgCont | 14:2 | Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. | |
Wisd | VulgCont | 14:3 | Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, | |
Wisd | VulgCont | 14:4 | ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. | |
Wisd | VulgCont | 14:5 | Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt: | |
Wisd | VulgCont | 14:6 | sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis, quæ manu tua erat gubernata. | |
Wisd | VulgCont | 14:8 | Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. | |
Wisd | VulgCont | 14:11 | Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. | |
Wisd | VulgCont | 14:12 | Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitæ est. | |
Wisd | VulgCont | 14:14 | Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus. | |
Wisd | VulgCont | 14:15 | Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. | |
Wisd | VulgCont | 14:16 | Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. | |
Wisd | VulgCont | 14:17 | Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine. | |
Wisd | VulgCont | 14:18 | Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia. | |
Wisd | VulgCont | 14:19 | Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. | |
Wisd | VulgCont | 14:20 | Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. | |
Wisd | VulgCont | 14:21 | Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. | |
Wisd | VulgCont | 14:22 | Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. | |
Wisd | VulgCont | 14:23 | Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, | |
Wisd | VulgCont | 14:24 | neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat: | |
Wisd | VulgCont | 14:25 | et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum, | |
Wisd | VulgCont | 14:26 | Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. | |
Wisd | VulgCont | 14:28 | Aut enim dum lætantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito. | |
Wisd | VulgCont | 14:29 | Dum enim confidunt in idolis, quæ sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. | |
Wisd | VulgCont | 14:30 | Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam. | |