Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 1
Baru Vulgate 1:1  et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
Baru Vulgate 1:2  in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
Baru Vulgate 1:3  et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
Baru Vulgate 1:4  et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
Baru Vulgate 1:5  qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini
Baru Vulgate 1:6  et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus
Baru Vulgate 1:7  et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem
Baru Vulgate 1:8  cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
Baru Vulgate 1:9  posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
Baru Vulgate 1:10  et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri
Baru Vulgate 1:11  et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
Baru Vulgate 1:12  et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum
Baru Vulgate 1:13  et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem
Baru Vulgate 1:14  et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
Baru Vulgate 1:15  et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
Baru Vulgate 1:16  regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
Baru Vulgate 1:17  peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum
Baru Vulgate 1:18  et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
Baru Vulgate 1:19  a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
Baru Vulgate 1:20  et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
Baru Vulgate 1:21  et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
Baru Vulgate 1:22  et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri