BARUCH
Chapter 4
Baru | Vulgate | 4:1 | hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem | |
Baru | Vulgate | 4:2 | convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius | |
Baru | Vulgate | 4:6 | venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis | |
Baru | Vulgate | 4:8 | obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem | |
Baru | Vulgate | 4:9 | vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum | |
Baru | Vulgate | 4:10 | vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus | |
Baru | Vulgate | 4:12 | nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei | |
Baru | Vulgate | 4:13 | iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt | |
Baru | Vulgate | 4:14 | veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus | |
Baru | Vulgate | 4:16 | qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt | |
Baru | Vulgate | 4:20 | exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis | |
Baru | Vulgate | 4:21 | animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum | |
Baru | Vulgate | 4:22 | ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro | |
Baru | Vulgate | 4:23 | emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum | |
Baru | Vulgate | 4:24 | sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno | |
Baru | Vulgate | 4:25 | filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes | |
Baru | Vulgate | 4:26 | delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis | |
Baru | Vulgate | 4:27 | animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos | |
Baru | Vulgate | 4:28 | sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum | |
Baru | Vulgate | 4:29 | qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra | |
Baru | Vulgate | 4:33 | sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione | |