Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Baru Vulgate 6:1  exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum
Baru Vulgate 6:2  ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace
Baru Vulgate 6:3  nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus
Baru Vulgate 6:4  videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis
Baru Vulgate 6:5  visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine
Baru Vulgate 6:6  angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras
Baru Vulgate 6:7  nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui
Baru Vulgate 6:8  et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt
Baru Vulgate 6:9  coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis
Baru Vulgate 6:10  dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
Baru Vulgate 6:12  opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos
Baru Vulgate 6:13  sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit
Baru Vulgate 6:14  habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii
Baru Vulgate 6:15  ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum
Baru Vulgate 6:16  constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium
Baru Vulgate 6:17  et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur
Baru Vulgate 6:18  lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo
Baru Vulgate 6:19  corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
Baru Vulgate 6:20  nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit
Baru Vulgate 6:21  supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae
Baru Vulgate 6:22  unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
Baru Vulgate 6:23  aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant
Baru Vulgate 6:24  ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis
Baru Vulgate 6:25  sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea
Baru Vulgate 6:26  propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur
Baru Vulgate 6:27  hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt
Baru Vulgate 6:28  de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
Baru Vulgate 6:29  unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis
Baru Vulgate 6:30  et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt
Baru Vulgate 6:31  rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui
Baru Vulgate 6:32  a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos
Baru Vulgate 6:33  neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre
Baru Vulgate 6:34  similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent
Baru Vulgate 6:35  hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient
Baru Vulgate 6:36  hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt
Baru Vulgate 6:37  viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient
Baru Vulgate 6:38  lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur
Baru Vulgate 6:39  quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos
Baru Vulgate 6:40  adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui
Baru Vulgate 6:41  quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum
Baru Vulgate 6:42  mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum
Baru Vulgate 6:43  cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit
Baru Vulgate 6:44  omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos
Baru Vulgate 6:45  a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes
Baru Vulgate 6:46  aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii
Baru Vulgate 6:47  reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris
Baru Vulgate 6:48  nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis
Baru Vulgate 6:49  quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt
Baru Vulgate 6:50  nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis
Baru Vulgate 6:51  unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est
Baru Vulgate 6:52  regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt
Baru Vulgate 6:53  iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae
Baru Vulgate 6:54  etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur
Baru Vulgate 6:55  regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt
Baru Vulgate 6:56  non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt
Baru Vulgate 6:57  aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt
Baru Vulgate 6:58  itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii
Baru Vulgate 6:59  sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt
Baru Vulgate 6:60  similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat
Baru Vulgate 6:61  et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis
Baru Vulgate 6:62  ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt
Baru Vulgate 6:63  unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus
Baru Vulgate 6:64  scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
Baru Vulgate 6:66  signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna
Baru Vulgate 6:67  bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi
Baru Vulgate 6:68  nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos
Baru Vulgate 6:69  nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati
Baru Vulgate 6:70  eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati
Baru Vulgate 6:71  a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione
Baru Vulgate 6:72  melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis