Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Baru Vulgate 4:1  hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
Baru Vulgate 4:2  convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
Baru Vulgate 4:3  ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
Baru Vulgate 4:4  beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
Baru Vulgate 4:5  animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
Baru Vulgate 4:6  venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
Baru Vulgate 4:7  exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
Baru Vulgate 4:8  obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
Baru Vulgate 4:9  vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
Baru Vulgate 4:10  vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
Baru Vulgate 4:11  nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
Baru Vulgate 4:12  nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
Baru Vulgate 4:13  iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
Baru Vulgate 4:14  veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
Baru Vulgate 4:15  adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
Baru Vulgate 4:16  qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
Baru Vulgate 4:18  qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
Baru Vulgate 4:19  ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
Baru Vulgate 4:20  exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
Baru Vulgate 4:21  animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
Baru Vulgate 4:22  ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
Baru Vulgate 4:23  emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
Baru Vulgate 4:24  sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
Baru Vulgate 4:25  filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
Baru Vulgate 4:26  delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
Baru Vulgate 4:27  animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
Baru Vulgate 4:28  sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
Baru Vulgate 4:29  qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
Baru Vulgate 4:30  animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
Baru Vulgate 4:31  nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
Baru Vulgate 4:32  civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
Baru Vulgate 4:33  sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
Baru Vulgate 4:34  et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
Baru Vulgate 4:35  ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
Baru Vulgate 4:36  circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
Baru Vulgate 4:37  ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei