Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Colo VulgClem 3:1  Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
Colo VulgClem 3:3  Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Colo VulgClem 3:4  Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Colo VulgClem 3:5  Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
Colo VulgClem 3:6  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
Colo VulgClem 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Colo VulgClem 3:8  Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
Colo VulgClem 3:9  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Colo VulgClem 3:10  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
Colo VulgClem 3:11  ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
Colo VulgClem 3:12  Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
Colo VulgClem 3:13  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Colo VulgClem 3:14  Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
Colo VulgClem 3:15  et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
Colo VulgClem 3:16  Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Colo VulgClem 3:17  Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Colo VulgClem 3:18  Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Colo VulgClem 3:19  Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Colo VulgClem 3:20  Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
Colo VulgClem 3:21  Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Colo VulgClem 3:22  Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Colo VulgClem 3:23  Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
Colo VulgClem 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
Colo VulgClem 3:25  Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.