Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Colo VulgSist 3:1  Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
Colo VulgSist 3:3  Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Colo VulgSist 3:4  Cum autem Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Colo VulgSist 3:5  Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulachrorum servitus:
Colo VulgSist 3:6  propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis:
Colo VulgSist 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Colo VulgSist 3:8  Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
Colo VulgSist 3:9  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Colo VulgSist 3:10  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius, qui creavit illum.
Colo VulgSist 3:11  ubi non est masculus, et femina, Gentilis, et Iudaeus, circumcisio, et praeputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
Colo VulgSist 3:12  Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Colo VulgSist 3:13  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Colo VulgSist 3:14  Super omnia autem haec, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis:
Colo VulgSist 3:15  et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
Colo VulgSist 3:16  Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, in psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Colo VulgSist 3:17  Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Colo VulgSist 3:18  Mulieres subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.
Colo VulgSist 3:19  Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Colo VulgSist 3:20  Filii obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Colo VulgSist 3:21  Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Colo VulgSist 3:22  Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Colo VulgSist 3:23  Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Colo VulgSist 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite.
Colo VulgSist 3:25  qui enim iniuriam facit, recipiet id, quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.