DEUTERONOMY
Chapter 10
Deut | VulgHetz | 10:1 | In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam, | |
Deut | VulgHetz | 10:2 | et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his, qui ante confregisti, ponesque eas in arca. | |
Deut | VulgHetz | 10:3 | Feci igitur arcam de lignis settim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. | |
Deut | VulgHetz | 10:4 | Scripsitque in tabulis iuxta id, quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. | |
Deut | VulgHetz | 10:5 | Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. | |
Deut | VulgHetz | 10:6 | Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Iacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo, sacerdotio functus est Eleazar filius eius. | |
Deut | VulgHetz | 10:7 | Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Ietebatha, in Terra aquarum atque torrentium. | |
Deut | VulgHetz | 10:8 | Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. | |
Deut | VulgHetz | 10:9 | Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. | |
Deut | VulgHetz | 10:10 | Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. | |
Deut | VulgHetz | 10:11 | Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat Terram, quam iuravi patribus eorum ut traderem eis. | |
Deut | VulgHetz | 10:12 | Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: | |
Deut | VulgHetz | 10:13 | custodiasque mandata Domini, et ceremonias eius, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi? | |
Deut | VulgHetz | 10:15 | et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis Gentibus, sicut hodie comprobatur. | |
Deut | VulgHetz | 10:16 | Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: | |
Deut | VulgHetz | 10:17 | quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. | |
Deut | VulgHetz | 10:18 | Facit iudicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. | |
Deut | VulgHetz | 10:20 | Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, iurabisque in nomine illius. | |
Deut | VulgHetz | 10:21 | Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. | |