ECCLESIASTES
Chapter 3
Eccl | Vulgate | 3:2 | tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est | |
Eccl | Vulgate | 3:5 | tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus | |
Eccl | Vulgate | 3:11 | cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem | |
Eccl | Vulgate | 3:13 | omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est | |
Eccl | Vulgate | 3:14 | didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur | |
Eccl | Vulgate | 3:15 | quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit | |
Eccl | Vulgate | 3:18 | dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis | |
Eccl | Vulgate | 3:19 | idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati | |
Eccl | Vulgate | 3:20 | et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur | |
Eccl | Vulgate | 3:21 | quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum | |