EPHESIANS
Chapter 1
Ephe | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu | |
Ephe | Vulgate | 1:3 | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo | |
Ephe | Vulgate | 1:4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate | |
Ephe | Vulgate | 1:5 | qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae | |
Ephe | Vulgate | 1:7 | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius | |
Ephe | Vulgate | 1:9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo | |
Ephe | Vulgate | 1:10 | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso | |
Ephe | Vulgate | 1:11 | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae | |
Ephe | Vulgate | 1:13 | in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto | |
Ephe | Vulgate | 1:14 | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius | |
Ephe | Vulgate | 1:15 | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos | |
Ephe | Vulgate | 1:17 | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius | |
Ephe | Vulgate | 1:18 | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis | |
Ephe | Vulgate | 1:19 | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius | |
Ephe | Vulgate | 1:20 | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus | |
Ephe | Vulgate | 1:21 | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro | |