EPHESIANS
Chapter 3
Ephe | VulgClem | 3:3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, | |
Ephe | VulgClem | 3:5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, | |
Ephe | VulgClem | 3:6 | gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium : | |
Ephe | VulgClem | 3:7 | cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. | |
Ephe | VulgClem | 3:8 | Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, | |
Ephe | VulgClem | 3:9 | et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit : | |
Ephe | VulgClem | 3:10 | ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, | |
Ephe | VulgClem | 3:13 | Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra. | |
Ephe | VulgClem | 3:16 | ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, | |
Ephe | VulgClem | 3:17 | Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati, | |
Ephe | VulgClem | 3:18 | ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : | |
Ephe | VulgClem | 3:19 | scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. | |
Ephe | VulgClem | 3:20 | Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis : | |