Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Ephe VulgClem 1:1  Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Ephe VulgClem 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Ephe VulgClem 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
Ephe VulgClem 1:4  sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Ephe VulgClem 1:5  Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,
Ephe VulgClem 1:6  in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
Ephe VulgClem 1:7  In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
Ephe VulgClem 1:8  quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
Ephe VulgClem 1:9  ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Ephe VulgClem 1:10  in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
Ephe VulgClem 1:11  in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :
Ephe VulgClem 1:12  ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
Ephe VulgClem 1:13  in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Ephe VulgClem 1:14  qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
Ephe VulgClem 1:15  Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Ephe VulgClem 1:16  non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
Ephe VulgClem 1:17  ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
Ephe VulgClem 1:18  illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
Ephe VulgClem 1:19  et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
Ephe VulgClem 1:20  quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :
Ephe VulgClem 1:21  supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
Ephe VulgClem 1:22  Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
Ephe VulgClem 1:23  quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.