Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Ephe VulgClem 6:1  Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
Ephe VulgClem 6:2  Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
Ephe VulgClem 6:3  ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Ephe VulgClem 6:4  Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Ephe VulgClem 6:5  Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
Ephe VulgClem 6:6  non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Ephe VulgClem 6:7  cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
Ephe VulgClem 6:8  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Ephe VulgClem 6:9  Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
Ephe VulgClem 6:10  De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
Ephe VulgClem 6:11  Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
Ephe VulgClem 6:12  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
Ephe VulgClem 6:13  Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Ephe VulgClem 6:14  State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
Ephe VulgClem 6:15  et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
Ephe VulgClem 6:16  in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
Ephe VulgClem 6:17  et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
Ephe VulgClem 6:18  per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
Ephe VulgClem 6:19  et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
Ephe VulgClem 6:20  pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
Ephe VulgClem 6:21  Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
Ephe VulgClem 6:22  quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Ephe VulgClem 6:23  Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
Ephe VulgClem 6:24  Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.