EPHESIANS
Chapter 6
Ephe | VulgClem | 6:4 | Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini. | |
Ephe | VulgClem | 6:5 | Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : | |
Ephe | VulgClem | 6:6 | non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, | |
Ephe | VulgClem | 6:8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. | |
Ephe | VulgClem | 6:9 | Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum. | |
Ephe | VulgClem | 6:12 | quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. | |
Ephe | VulgClem | 6:13 | Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. | |
Ephe | VulgClem | 6:16 | in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : | |
Ephe | VulgClem | 6:18 | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : | |
Ephe | VulgClem | 6:19 | et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : | |
Ephe | VulgClem | 6:20 | pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. | |
Ephe | VulgClem | 6:21 | Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : | |
Ephe | VulgClem | 6:22 | quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. | |