EPHESIANS
Chapter 4
Ephe | VulgClem | 4:1 | Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, | |
Ephe | VulgClem | 4:2 | cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, | |
Ephe | VulgClem | 4:6 | Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. | |
Ephe | VulgClem | 4:8 | Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. | |
Ephe | VulgClem | 4:9 | Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? | |
Ephe | VulgClem | 4:11 | Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, | |
Ephe | VulgClem | 4:12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : | |
Ephe | VulgClem | 4:13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : | |
Ephe | VulgClem | 4:14 | ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. | |
Ephe | VulgClem | 4:15 | Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : | |
Ephe | VulgClem | 4:16 | ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. | |
Ephe | VulgClem | 4:17 | Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, | |
Ephe | VulgClem | 4:18 | tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, | |
Ephe | VulgClem | 4:19 | qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. | |
Ephe | VulgClem | 4:22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. | |
Ephe | VulgClem | 4:24 | et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. | |
Ephe | VulgClem | 4:25 | Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. | |
Ephe | VulgClem | 4:28 | qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. | |
Ephe | VulgClem | 4:29 | Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. | |
Ephe | VulgClem | 4:30 | Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. | |
Ephe | VulgClem | 4:31 | Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. | |