Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 17
Exod VulgSist 17:1  Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exod VulgSist 17:2  Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Exod VulgSist 17:3  Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti?
Exod VulgSist 17:4  Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
Exod VulgSist 17:5  Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
Exod VulgSist 17:6  En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
Exod VulgSist 17:7  et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non?
Exod VulgSist 17:8  Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Exod VulgSist 17:9  Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
Exod VulgSist 17:10  Fecit Iosue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis.
Exod VulgSist 17:11  Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
Exod VulgSist 17:12  Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
Exod VulgSist 17:13  Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii.
Exod VulgSist 17:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro, et trade auribus Iosue: delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
Exod VulgSist 17:15  Aedificavitque Moyses altare: et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio mea, dicens:
Exod VulgSist 17:16  Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.