Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 42
Ezek VulgSist 42:1  Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem.
Ezek VulgSist 42:2  In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos,
Ezek VulgSist 42:3  contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici.
Ezek VulgSist 42:4  Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem:
Ezek VulgSist 42:5  Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
Ezek VulgSist 42:6  Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
Ezek VulgSist 42:7  Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum.
Ezek VulgSist 42:8  Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
Ezek VulgSist 42:9  Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori.
Ezek VulgSist 42:10  In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
Ezek VulgSist 42:11  Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quae erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
Ezek VulgSist 42:12  secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite viae: quae via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus.
Ezek VulgSist 42:13  Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, quae sunt ante aedificium separatum: haec sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est.
Ezek VulgSist 42:14  Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.
Ezek VulgSist 42:15  Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
Ezek VulgSist 42:16  Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezek VulgSist 42:17  Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
Ezek VulgSist 42:18  Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
Ezek VulgSist 42:19  Et ad ventum Occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
Ezek VulgSist 42:20  Per quattuor ventos mensus est murum eius undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.